monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 79, 9
Non ambulet iuxta te calamistratus Procurator, non histrio fractus in feminam, non cantoris diabolici venenata dulcedo, non iuvenis volsus et nitidus. Nihil artium scenicarum, nihil tibi in obsequiis molle iungatur. Habeto tecum viduarum et virginum choros, habeto tui sexus solatia. Ex ancillarum quoque moribus dominae iudicantur. Certe cum tecum sancta sit mater, et lateri tuo amita haereat virgo perpetua, non debes periculose externorum consortia quaerere, de tuorum societate secura. Semper in manibus tuis sit divina lectio, et tam crebrae orationes, ut omnes cogitationum sagittae, quibus adolescentia percuti solet, huiusmodi clypeo repellantur. Difficile est, quin potius impossibile, perturbationum initiis carere quempiam, quas significantius Graeci προπαθείας vocant: nos, ut verbum vertamus e verbo, antepassiones possumus dicere, eo quod incentiva vitiorum, omnium titillent animos, et quasi in meditullio nostrum iudicium sit, vel abiicere cogitata, vel recipere. Unde et naturae Dominus in Evangelio loquebatur: 'De corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae' . Ex quo perspicuum est, iuxta alterius libri testimonium, proclivius esse cor hominis a pueritia ad malum : et inter opera carnis et spiritus, quae Apostolus enumerat , mediam animam fluctuare, nunc haec, nunc illa cupientem. Nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est, Qui minimis urgetur velut si Egregio inspersos reprehendas corpore naevos . Hoc est quod aliis verbis Propheta significat: Turbatus sum, et non sum locutus . Et in eodem volumine: Irascimini, et nolite peccare . Et illud Architae Tarentini ad villicum negligentem: Iam te verberibus enecassem, nisi iratus essem. Ira enim viri iustitiam Dei non operatur . Quod de una perturbatione dictum est, referamus ad caeteras. SICUT IRASCI hominis est, et iram non perficere, Christiani: sic omnis caro concupiscit quidem ea, quae carnis sunt; et quibusdam illecebris ad mortiferas animam voluptates trahit: sed nostrum est, voluptatis ardorem maiore Christi amore restringere, et lasciviens iumentum frenis inediae subiugare: ut non libidinem, sed cibos quaerat ac desideret, ET SESSOREM Spiritum Sanctum, moderato atque composito portet incessu.